I. 3. Inter caesa et porrecta. lx

Elegans in primis adagium extat apud M. Tullium in Epistolis ad Atticum. Et multa, inquit, immo omnia, quorum κεφάλαιον, ne quid inter caesa et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur aut temporis. Videtur significare cunctationem et ancipitem haesitationem ac velut intervallum illud inter omittendum quod coeptum est et incipiendum quod novari oportet. Sumptum est autem e prisco auspiciorum ritu, in quibus inter caesa et porrecta sacerdos caeremonias quasdam agebat, quemadmodum testatur M. Varro libro De lingua latina secundo. Nam flamen Dialis, inquit, auspicatur vindemiam et ut jussit vinum legere, agna Jovi facit, inter cujus exta caesa et porrecta flamen prorsus vinum legit. Porro quod exta caesa prorogationem temporis apud veteres significaverint, declarat Cicero libro De divinatione secundo, Quid enim, inquiens, habet haruspex, cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus et proferat diem ?

Index Adagiorum