I. 1. Nudior leberide. xxvi

Γυμνότερος λεβηρίδος id est Nudior leberide, de vehementer tenuibus. Leberis enim serpentis exuvium significat, quo nihil potest esse inanius. Accidit autem hoc omnibus fere, quae cortice integuntur sed molliore velut stellioni, lacertae, praecipue serpentibus ; atque haec ferme bis exuunt, vere et autumno, praesertim vipera. Serpenti primum ab oculis incipit decedere pellis, ita ut obcaecari videatur iis, qui rem non intelligunt ; atque una nocte et die senectus tota exuitur a capite usque ad caudam. Ex insectis rejuvenescunt silpha et culex eaque, quorum pennae vaginis obteguntur sicut scarabei, item locustae et cicadae. In genere marinorum exuit et cancer idque saepius anno. Atque hoc exuvium Graecis etiam σῦφαρ dicitur, cujus mira sentitur tum levitas tum siccitas universo humore in novum fetum consumpto. Auctor Aristoteles libro De natura animantium octavo. Ait Suidas Leberidem hominem fuisse supra modum pauperem, ita ut vulgari sermoni locum fecerit. Athenaeus in Dipnosophistis : Σαυτὸν ἀποφαίνεις κενώτερον λεβηρίδος, id est Ostendis teipsum inaniorem leberide.

Index Adagiorum