III. 6. Bolus ereptus e faucibus. xcix

Bolus e faucibus eripi dicitur, quoties commoditas aliqua, quae jam propemodum tenebatur, praeter expectationem subito praeripitur. Terentius in Seipsum excruciante :

Crucior bolum tantum mihi esse ereptum subito e faucibus.

Bolum autem dixit, quod Graeci vocant Βλωμόν. Metaphora per se liquet.

Index Adagiorum