III. 6. Bullatae nugae. xcviii

Ventosa atque inania bullata dicuntur. Sumpta metaphora παρὰ τῶν πομφολύγων, de quibus alias dictum est in proverbio Homo bulla. Persius : Bullatis ut mihi nugis / Pagina turgescat, bullatas nugas appellans inanem perstrepentium vocum congeriem, in quibus nihil subsit solidioris sententiae. Horatius nugas canoras vocavit in Arte poetica :

Quam versus inopes rerum nugaeque canorae.

Index Adagiorum