III. 6. Caricus hircus. xcvii

Καρικὸς τράγος, id est Caricus hircus. Diogenianus indicat dictitatum de vilibus et contemptis. Hesychius indicat usurpatum a Sophocle. Carum populus, quod passim in bellis mercenariam locarent operam, ceu vili vita in contemptus proverbium abiit. Unde et Plato Καρικὸν ἀνθρώπιον, id est Caricum homuncionem, dixit pro vili nihilique, quemadmodum alio dictum est loco. Fieri potest, ut proverbium eo respiciat, quod Cares pro hirco solent immolare canem, ut indicatum est in proverbio Caricum sacrificium.

Index Adagiorum