III. 6. Ductus per phratores canis. xciii

Ἀγόμενος διὰ φρατόρων ὁ κύων, id est Ductus per phratores canis. Ubi quis inciderit in eos, quibus poenas det ; canis enim apud hos protinus occiditur. Apud Athenienses populus in tribus erat distributus, uniuscujusque tribus tertia pars φρατρία dicebatur et huic praefectus φρατρίαρχος. In comitiis igitur, si quis canis intercurrisset, continuo petebatur a populo.

Index Adagiorum