III. 6Aries cornibus lasciviens.xcii
Κριὸς ἀσελγόκερως, id est Aries cornibus lasciviens. Diogenianus ostendit convenire in magnos ac lascivos. Pruriunt cornua arietibus bene pastis, quod idem accidit bubus. [Paroem.] Vergilius :
[Buc., 3, 87] vitulum lascivientem indicans. Hesychius indicat originem proverbii. [Lex.] In arce Palladis aries erat repositus ingens aereus, quem Plato comicus dixit ἀσελγόκερων non tam ob lasciviam quam ob ingentem molem. Confertur enim cum equo durateo. Veteres enim non solum ἀσελγές dixisse quod esset lascivum et indomitum, verum etiam quod esset praegrande, quemadmodum Eupolis ἄνεμον ἀσελγῆ dixit pro magno vento. Hae sunt grammaticorum cruces, ne aereus ille aries sit formidabilis ob ingenia cornua. At quid vetat etiam ventum dici lascivum et intemperantem, quod suo arbitrio ludit, ubi velit ? Mihi videtur adagium convenire et in stolidos praeter meritum evectos ad dignitatem.Jam cornu petat et pedibus qui spargat harenam,