III. 6. Aesopicus graculus. xci

Αἰσώπειος κολοιός, id est Aesopicus graculus, dicitur, qui aliena sibi usurpat aliorumque bonis sese venditat. Usurpat Lucianus in Pseudologista. Horatius : Moveat cornicula risum / Furtivis nudata coloribus. Extat apologus inter alios, qui Aesopi nomine circumferuntur. Pindarus in Nemeis hymno tertio : Οὐδ᾿ ἀλλοτρίων ἔρωτες ἀνδρὶ φέρειν κρέσσονες : οἴκοθεν μάτευε, id est Neque rerum alienarum cupiditates viro meliores sunt ad ferendum, e domesticis inquire. Reprehendit suam digressionem poeta jubetque, ut quem suscepit celebrandum laudet e propriis virtutibus potius quam ex alienis.

Index Adagiorum