III. 6. Amicos tragoedios aemulatur. xc

Τοὺς ἑταίρους τραγῳδοὺς ἀγωνιεῖται, id est Amicos tragoedos aemulatur. Suidas e Didymo citat addens dici solitum de his, qui sese accommodarent et morum severitatem sumerent ad aemulationem aliorum. Sumptum ab histrionibus tragoediarum, qui, cum sint levissimi nebulones, tamen, ubi deum aut regem agunt in fabula, tum cultu, voce gestuque majestatem quandam imitantur.

Index Adagiorum