III. 6Daulia cornix.lxxxviii
Δαυλίαν κορώνην, id est Dauliam cornicem, lusciniam vocant poetae, sive quod Tereus in Daulide Phocidis cum ea vixerit, sive quod illic Philomena mutata sit in avem. Video, quid sibi velit adagium, nisi forte dictum est in garrulos aut canoros. Magis autem suspicor Zenodotum, sive Zenobius is sive quisquis alius fuit, hoc proverbium fuisse commentum, quo locum faceret narrandae fabulae, quod idem in nonnullis aliis ab illo factum conjicio. [Coll.]