III. 6. De grege illo est. lxxxvi

De grege illo est ejusdem factionis aut contubernii. Terentius in Adelphis : At hic Hercule de grege illo est. Idem in Eunucho : Ut me in vestrum gregem recipiatis. M. Tullius ad Atticum : At vellem te in tuum veterem gregem retulisses. Oratio in Verrem prima : Quartum quem sit habiturus non video, nisi forte de illo grege oratorum, qui subscriptionem sibi postularunt, etc. In eundem actione quarta pro eodem dixit de illo conventu : Turpio quidam, illius excursor et emissarius, homo omnium ex illo conventu quadruplatorum deterrimus. Allusit autem ad id, quod alibi diximus ἀτιμαγελεῖν. Sic et Flaccus :

Scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque ;

Verum hoc frequenter et in bonam partem usurpatur. Beatus Hieronymus adversus Jovinianum libro secundo : De tuo, inquit, armento sunt, immo inter tuos cives grunniunt. M. Tullius gregales appellat familiares et ejusdem sodalitii, velut in oratione pro domo sua ad pontifices : Quod vos ad Catilinae gregales de me dicere solebatis.

Index Adagiorum