III. 6. Ollaris deus. lxxiii

Χυτρεοῦς θεός, id est Ollaris deus. Dicebatur in hominem humilem et contemptae sortis. Aristophanes in Nubibus :

Ὅτε καί σε χυτρεοῦν ὄντα θεὸν ἡγησάμην,

id est

Quando arbitrabar te quoque ollarem deum.

Magni dii ebore, auro et argento sculpebantur. At plebei illi et minutuli, quod genus sunt Silenus et Priapus, qualibet materia fingebantur, ligno nonnunquam et luto, quo videlicet argento finguntur et ollae. Unde non inepte quadrabit in eum, qui studeat haberi inter aulicos optimates, sed nec opibus pollens nec auctoritate valens apud principem. Cognatum est illi : Καὶ κόρκορος ἐν λαχάνοις, id est Corcorus inter olera, aut illi : Οὐδὲν ἱερόν, id est Nihil sacri. Refertur in Zenodoti collectaneis.

Index Adagiorum