Adagiorum Chiliades

Adagium 2566

III. 6.Nihil agere.lxvi

Suidas hunc versiculum citat e Cratini fabula, cui titulus Horae :

Καὶ ταῦτα πράττων φάσκ᾿ ἀνὴρ οὐδὲν ποιῶν,

[Lex.] id est

Atque ista faciens quidam ait faciens nihil.

Admonetque subesse proverbium, quod quadret in eos, qui frustra laborent. Apud Latinos item nihil agunt, qui sumunt inanem operam, ut apud Terentium : Caeterum hoc nihil agit. [Adelph., 167] Celebratur et illud Attilii : Satius est otiosum esse quam nihil agere.