III. 6. Issa. lx

Ἴσσα, id est issa, proverbialis erat acclamatio in eos, quibus ζ litera sorte cecidisset quique modis omnibus essent infortunati. Haec Suidas, qui proverbium citat ex Messenia Menandri, testatus et alibi usurpatum apud auctores. Conjectare licet eam literam in sortibus inauspicatam fuisse. Martianus Capella in Nuptiis Philologiae et Mercurii testatur hanc literam invisam fuisse Appio Claudio, quod dentes mortui, dum exprimitur, imitetur.

Index Adagiorum