I. 3. Caecior leberide. lvi

Leberide caecior Ad eandem sententiam pertinet illud : Τυφλότερος λεβηρίδος, id est Caecior leberide. Citatur ex Aristophane. Est autem leberis, quemadmodum ostendimus et alibi, pellis illa sicca, quam serpentes, cicadae et si quod aliud animantis genus exuunt, quoties sibi juventam renovant. In hac enim apparet effigies dumtaxat oculorum ac membranula quaedam tenuissima, qua serpentum oculi praeteguntur. Sunt qui tradant hoc, quod notissimum est de serpentibus ac cicadis, etiam piscibus quibusdam accidere. Eam vero pellem Lycophron in iambico carmine syphar appellat :

Σῦφαρ σύφαρ θανεῖται πόντιον φυγὼν σκέπας

id est

Syphar interibit, tectum ut effugit maris.

Syphar autem συμβολικῶς idque suo more senem appellat, vel quod aetas ea caecutiat, vel quod jam effoeta atque arida succo viribusque destituta sit. Sophron in Mimis :

Τί μὰν Ξύσιλος, τί γὰρ σῦφαρ ἀντ᾿ ἀνδρός;

id est

Quid enim Xysilus ? quid syphar pro viro ?

Xysilum appellans aridum et pruriginosum senem παρὰ τὸ ξύειν aut syphar quasi jam non hominem ipsum, sed pellem dumtaxat exuccam atque inanem. Quod quidem et ipsum proverbium resipit. Aiunt autem leberidem proprie significare membranam extremam, qua foetus vaccarum obtegitur, in qua et ipsa vestigia dumtaxat oculorum apparent. Adagium trifariam effertur : Τυφλότερος λεβηρίδος, id est Caecior leberide, Γυμνότερος λεβηρίδος, id est Nudior leberide et Κενώτερος λεβηρίδος, id est Inanior leberide.

Index Adagiorum