III. 6. Lex et regio. lv

Νόμος καὶ χώρα, id est Mos sive lex et regio. Admonet proverbium, quemadmodum et alias obiter indicavimus, serviendum et obsecundandum esse moribus regionis, in qua verseris. Zenodotus adscribit unicuique genti suas quasdam esse leges et instituta vivendi. Nam Persarum mos est, ut inter pocula temulenti consultent ac reges suos pro numine adorent. Deinde qui sunt pares, osculantur invicem, inferiores genam modo contingunt potentiorum. Natos pueros post quadriennium demum inspiciunt. Gordii regem creant eum, qui sit inter ipsos quam maxime corpulentus. Syraci coronam deferunt ei, qui proceritate corporis reliquos antecellat atque, ut quidam narrant, cui caput sit longissimum. Stymphali mulierem eam in honore habent, quae cum pluribus viris habuerit consuetudinem. Montani Massagetae in viis coeunt. Sauromatae inter pocula filias vendunt. Mazusius abstinet a mulierum congressu, nisi si quam bello ceperit. Tibareni post uxoris partum ipsi, perinde quasi pepererint, revincto capite cubant. Apud Cecertaeos opifices onera gestant, donec occurrat, qui emat. Sidones parentes devorant excepto capite ; nam hoc inaurant. Caesiae aut juxta alios Heniochi natos lacrimis prosequuntur, defunctos gaudio. Bachirii, si quando a morbo revaluerint, canibus semet ipsos objiciunt. Orgenipei neque domos habent nec animante vescuntur. Sunt autem calvi, non ipsi modo, verum etiam mulieres, idque aiunt accidere propter aquae vim nativam, quam bibunt. Thysetae diis ossa sacrificant, ipsi vescuntur carnibus, atque hi profecto plurimum sapiunt mea quidem sententia. Tauroscythae homines immolant. Byzoni mediterranei lacte bubulo victitant nec ullo praeterea vescuntur cibo. Iberes ovium loco canum greges alunt, Aethiopes, qui dicuntur Colcenses, hyaenas. Hodie non pauciora ingeniorum et morum discrimina. Ad ea quoad fieri potest accommodare sese polypumque piscem imitari non minima prudentiae pars est.

Index Adagiorum