III. 6.Perendinum ventum praediscere.lii
Τὸν τριταῖον ἄνεμον προγινώσκειν, id est Perendinum ventum praescire, dicuntur qui conjecturis, quod multo post eventurum sit, colligunt. Sumptum a nautis aut a negotiatoribus. Pindarus : Σοφοὶ δὲ μέλλοντα τριταῖον ἄνεμον ἔμαθον, [Nem., 7, 17] id est Sapientes futurum perendie ventum noverunt. Id enim demum est sapere, non solum quod ante pedes est videre, verum id quoque, quod procul abest, prospicere.