III. 6Mens peregrina.xlvii
Νοῦν τὸν ξένον, id est Mentem peregrinam, habere dicuntur cogitabundi nec satis ob id attenti ad ea, quae coram aguntur. Jocatur Aristophanes ἐν Ἀχαρνεῦσιν in Euripidem tanquam dialectivis utentem argutiis (id quod indicat etiam Fabius Quintilianus in Institutionibus) his versibus :
[Ach.] id estΟὐκ ἔνδον ἔνδον ἐστίν, εἰ γνώμην ἔχεις.
— Πῶς ἔνδον εἶτ᾿ οὐκ ἔνδον; — Ὀρθῶς, ὦ γέρον.
Ὁ νοῦς μὲν ἔξω ξυλλέγων ἐπύλλια
Οὐκ ἔνδον, αὐτος δ᾿ ἔνδον ἀναβάδην ποιεῖ
Τραγῳδίαν,
Epyllia versiculos dicit voce diminutiva ab epos. Idem in Equitibus :Est intus, haud est intus idem, si sapis.
— Quidam intus et non intus ? — Optime, senex.
Nam mens foris abest, colligens epyllia
Non intus, ipse at intus est, tragoediam
Scribens supinus.
[Eq.] id estΠρός τε τὸν λέγοντ᾿ ἀεὶ
Κέχηνας, ὁ νοῦς δέ σου παρῶν ἀποδημεῖ,
In eundem sensum Terentius : Praesens absens ut sies. [Eun., 192]Usque ad loquentem inhias, at ipsa mens tua
Praesens peregre est.