III. 6. Minore finire pomoerio et his similia. xlvi

Proverbii rationem sapiunt hujusmodi ferme metaphorae : Finire pomoerio, Praestituere metam, Circumscribere cancellis et si quae sunt consimiles. Varro in libris De re rustica : Eo melius fecisse quosdam, qui minore pomoerio finierunt exclusis partibus, quae non pertinent ad hanc rem. Idem ejusdem operis libro primo : Ars sit, an quid aliud et a quibus carceribus decurrat ad metas. Cicero libro De oratore primo : Exiguis quibusdam finibus totum oratoris munus circundedisti.

Index Adagiorum