III. 6. I modo venare leporem, nunc itym tenes. xliv

Plautus in Captivi duo

I modo venare leporem, nunc itym tenes

Proverbiali figura dixit. Id est : Hanc interim coenam qualemcumque certam habes, quaere alteram, si potes potiorem. Itys enim avis, quem a Phaside Scythiae flumine phasianum vocant. Proinde cum jubebimus, ut qui nactus sit commode quippiam, ad aliud sese accingat, non intempestiviter hoc utemur adagio. Verum equidem opinor hunc Plauti locum, ut sunt alii plerique, depravatum esse. Legendum autem nec itym, ut habent codices, nec ichthyn, ut perperam mutavit quidam, cum nec avis nec piscis quicquam faciat ad venationem leporis, sed ictin. Est id animal de genere mustelarum, quod in cuniculos immittitur, ut praedam eliciat. Latini viverram appellant. Suidas ostendit idem animal insidiari piscibus. Meminit hujus Aristoteles libro De naturis animantium nono, capite sexto. Quanquam non indicat insidiari leporibus, seb avibus et alvearibus. Quos si recte constat ictin esse viverram, Plinius octavo libro indicat praecipuam viverris gratiam fuisse propter venatum leporum et cuniculorum. Injiciunt, inquit, eas in specus, qui sunt multifores in terris, unde et nomen animali, atque ita ejectos superne capiunt.

Index Adagiorum