III. 6. Miserrimum fame mori. xliii

Sententia etiam cantionibus apud veteres celebrat teste Platone miserrimum mortis genus fame mori. Sumpta est autem ex Homericae Odysseae M :

Πάντες μὲν στυγεροὶ θάνατοι δειλοῖσι βροτοῖσι,

Λιμῷ δ᾿ οἴκτιστον θανέειν καὶ πότμον ἐπισπεῖν,

id est

Dura quidem miseris mors est mortalibus omnis,

At periisse fame res una miserrima longe est.

Plato libro De republica tertio refert hoc Carmen veluti pestilens moribus adulescentum, cum nulla mors sit misera, quae honestatis gratia oppetitur. Accommodari poterit in sordidos quosdam, qui quo parcant nummis defraudant genium suum, aut in eos, qui pereunt inscitia veri, cum animus hominis non aliter pascatur verbo Dei quam corpus cibo. Vere miserrimum est hac fame mori.

Index Adagiorum