I. 3. De fumo disceptare. liv

Huic confine est illud, quod apud Aristophanem legitur in Nubibus :

Καὶ λεπτολογεῖν ἤδη ζητεῖ καὶ περὶ καπνοῦ στενολεσχεῖν.

In philosophos dictum qui de fumo, hoc est de rebus nihili, nimium anxie disputant. Inest autem non parum comici salis in illis ipsis verbis ad jocum confictis, λεπτολογεῖν, στενολεσχεῖν, quorum alterum significat de rebus tenuibus ac frivolis disceptare, alterum de meris nugamentis sollicitum et anxium torqueri. Quapropter etiam Socratis scholam φροντιστήριον appellat.

Index Adagiorum