III. 6. Myconius vicinus. xxxix

Μυκόνιος γείτων, id est Myconius vicinus. In eum, qui invocatus ad convivium accedit. Hoc nomine Myconios notavit antiquitas, quod liguritores essent et alienae appetentes mensae. Ad hunc modum Suidas. Zenodotus autem ait convenire in sordidos atque humiles homunciones, propterea quod ea insula inter contemptas habita sit ob sterilitatem, atque ob id gentem avidiusculam et alieni appetentiorem fuisse. Athenaeus idem ferme testator in primo sermon Dipnosophistarum citans hunc ex Archilocho versum, quo taxavit Periclen quondam ὡς ἄκλητον εἰσπταίοντα εἰς τὰ συμπόσια Μυκονίων δίκᾳ, id est velut qui invocatus irruerit in convivia Myconiorum more. Idem addit Myconios, quod inopes essent utpote sterilem insulam incolentes, ἐπὶ γλισχρότητι καὶ πλεονεξίᾳ fuisse notatos. Egestas enim facit avidos alienarum rerum, unde et Cratinus Ischomachum quendam gulae mancipium Myconium appellarit.

Index Adagiorum