III. 6. Ne spina quidem vulnerabit bonos. xxxv

Μηδ᾿ ἄκανθα ἀμύξῃ τοὺς ἀγαθούς, id est Ne spina quidem vulnerabit bonos. Nemo molestus fuerit innocenti. Nam spina natura pungit quemlibet. Sed ubique tuta est innocentia vitaeque integritas.

Index Adagiorum