III. 6. Oleum et salem oportet emere. xxv

Τοὔλαιον καὶ τὸν ἅλα δεῖ ὠνεῖσθαι, id est Oleum et salem oportet emere. Refert adagium hoc Aristoteles Rhetoricorum lib. ii. Tractans de locis et enthymematis. Proponit autem hujusmodi exemplum antistrephontis : Sacerdos quaedam dissuadebat filio, ne quando verba faceret apud populum. Nam si injusta suaseris, inquit, deos habebis iratos ; sin justa, homines. Id hoc pacto ἀντιστρέφει, id est reciprocat filius : Immo expedit orationem habere apud populum. Si justa dixero, dii me amabunt, sin injusta, hominess. Atque hujusmodi genus argumentationis confine putat proverbio, quo jubemur oleum ac salem emere — Τουτὶ δ᾿ ἐστὶ ταὐτὸ τῷ λεγομένῳ τὸ ἔλαιον πρίασθαι καὶ τοὺς ἅλας, id est Hoc autem idem est cum eo, quod dici solet, oleum emere et salem — significans opus esse nonnunquam remediis contrariis, nunc acrimonia, nunc lenitudine. Sal enim mordet et siccat, oleum lenit ac humectat. Sic medici oleum addunt sali, ne plus satis erodat, et qui sapiunt, admonitionis acrimoniam bonis verbis leniunt. Non me clam est in aeditione Aldina pro ἔλαιον haberi ἔλκος, quasi ex eodem dicto colligi possit et malum et mali remedium ; sed quis solet vulnus emere ?

Index Adagiorum