III. 6. Paries dealbatus. xxiii

Τοῖχος κεκονιαμένος, id est Paries dealbatus aut incrustatus. Paulus apostolus in Actis apostolicis Ananiam sacerdotem fictum et fucatum parietem dealbatum appellat, quod longe alius esset intus, quam cultu habituque externo prae se ferret. Christus item in Evangelicis literis sanctimoniae simulatores sepulcra dealbata vocat, quae, cum foris niteant, intus sunt cadaverum ossibus referta. Sic enim est apud Matthaeum : Οὐαὶ ὑμῖν, γραμματεῖς καὶ Φαρισαῖοι, ὅτι παρομοιάζεσθε τάφοις κεκομιαμένοις, οἵτινες ἔξωθεν μὲν φαίνονται ὡραῖοι, ἔσωθεν δὲ γέμουσιν ὀστέων νεκρῶν καὶ πάσης ἀκαθαρσίας, id est Vae vobis, scribae et Pharisaei, qui similes sitis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra, intus autem referta sunt ossibus cadaverum omnique spurcitia. Lucianus Myronis et Praxitelis colossos ad hujusmodi ferme similitudinem trahit in Gallo, quod foris multo niterent ebore, multo fulgerent auro variisque coloribus arriderent, praeterea Jovis aut Neptuni repraesentarent imaginem fulmen aut tridentem dextra tenentes, ut plane numen aliquod esse viderentur, cum intus nihil appareret praeter picem, clavos, araneas mures atque id genus sordes alias haudquaquam ad exteriorem illam imaginem respondentes. Hujusmodi principum esse vitam affirmant, quorum si strepitum et apparatum inspicias, nihil felicius, nihil deorum vitae similius ; sin curas, suspiciones, odia contemplere, quibus intus discruciantur, nihil calamitosius. Seneca philosophos, qui, cum docerent honesta, turpiter viverent, similes esse scripsit quorundam medicorum pyxidulis, quarum tituli remedium pollicerentur, cum intus venenum occultarent. E diverso, qui meliores sunt intus, quam oratione quamque prima illa vitae specie quasique fronte prae se ferunt, hos Plato Silenis adsimiles facit, de quibus alio diximus loco.

Index Adagiorum