III. 6. Pistillo retusius. xxi

Proverbialis est hyperbole, quam in epistolis usurpavit divus Hieronymus : Pistillo retusius, pro eo quod est minime acutum. Timon Misanthropus Cleanthem ob ingenii tarditatem appellat ὅλμον ἄτολμον, id est pistillum sive mortarium ignavum. Et Chrysippeum acumen apud eundem per ironiam usurpatur in stupidum et cornutus syllogismus pro ratione ridicula frivolaque.

Index Adagiorum