I. 3De asini umbra.lii
Ὑπὲρ ὄνου σκιᾶς, id est Super asini umbra, pro eo quod est : de re nihili. Sophocles in Cedalione apud Suidam : Τὰ πάντ᾽ ὄνου σκιά, id est Cuncta asini umbra, hoc est nugae nihilique res. Apud eundem Aristophanes in Daedalo : Περὶ τοῦ γὰρ ὁ πόλεμος νῦν ὑμῖν ἐστι; περὶ ὄνου σκιᾶς, id est Qua de re nunc inter vos bellum est ? Nimirum de asini umbra. Citatur ab eodem et Aristoteles ἐν Διδασκαλίαις, qui fabulam quandam extare dixerit hoc titulo : Ὄνου σκιά, [Lex., 400] id est Asini umbra , Archippi comoediam, opinor sentiens, de qua meminit Zenodotus. [Coll., 6, 28] Lucianus in Sectis : Πάντες ὡς ἔπος εἰπεῖν περὶ ὄνου σκιᾶς μάχονται οἱ φιλοσοφοῦντες, [Hermotim., 7, 1] id est Omneis, ut ita dixerim, de asini umbra depugnant philosophi. Aristophanes in Vespis :
[Vesp., 191] id estΠερὶ τοῦ μάχη νῶϊν; περὶ ὄνου σκιᾶς,
Demosthenes in Philippica quadam : Πρὸς ἅπαντας περὶ τῆς ἐν Δελφοῖς σκιᾶς νυνὶ πολεμῆσαι, [Phil., 5, 25] id est Cum omnibus in praesentia de Delphica umbra digladiari. Proinde sunt qui credant hoc adagii primum ab auctore Demosthene natum fuisse fabulam hujusmodi referentes : cum aliquando Demosthenes quendam in causa capitali defenderet ac judices haberet parum attentos, sed dicenti obstreperent, ille : Paulisper, inquit, aures mihi praebete, siquidem rem narrabo novam ac lepidam atque auditu jucundam. Ad quae verba cum illi jam aures arrexissent, Adulescens, inquit, quispiam asinum conduxerat rerum quiddam Athenis Megaram deportaturus. Inter viam autem cum aestus meridianus ingravesceret nec inveniret quonam umbraculo solis ardorem defenderet, depositis clitellis sub asino sedens ejus umbra semet obtegebat. Caeterum id agaso non sinebat hominem inde depellens clamansque asinum esse locatum, non asini umbram. Alter item ex adverso tendebat asseverans etiam umbram asini sibi conductam esse. Atque ita inter eos acerrima rixa in longum producta est, ita ut etiam ad manus venerint, hoc pertinaciter affirmante non conductam esse asini umbram, illo pari contentione respondente umbram etiam asini conductam esse. Demum in jus ambulant. Haec locutus Demosthenes, ubi sensisset judices diligenter auscultantes, repente coepit a tribunalibus descendere. Porro revocatus a judicibus rogatusque ut reliquum fabulae pergeret enarrare, De asini, inquit, umbra libet audire, viri causam de vita periclitantis audire gravamini ? Paulo aliter narrat Plutarchus in vita Demosthenis his quidem verbis : Λέγειν δέ ποτε κωλυόμενος ὑπὸ Ἀθηναίων ἐν ἐκκλησίᾳ βραχὺ ἔφη βούλεσθαι πρὸς αὐτοὺς εἰπεῖν, τῶν δὲ σιωπησάντων Νεανίας, εἶπεν, θέρους ὥρᾳ ἐμισθώσατο ἐξ ἄστεος ὄνον Μέγαράδε. Μεσούσης δὲ τῆς ἡμέρας καὶ σφοδρῶς φλέγοντος τοῦ ἡλίου ἑκάτερος αὐτῶν ἐβούλετο ὑποδύεσθαι ὑπὸ τὴν σκιάν· εἶργον δ᾿ ἀλλήλους, ὁ μὲν μεμισθωκέναι τὸν ὄνον οὐ τὴν σκιὰν λέγων· ὁ δὲ μεμισθωμένος τὴν πᾶσαν ἔχειν ἐξουσίαν. Καὶ ταῦτα εἰπὼν ἀπῄει. Τῶν δὲ Ἀθηναίων ἐπισχόντων καὶ δεομένων πέρας ἐπιθεῖναι τῷ λόγῳ, εἶθ᾿ ὑπὲρ μὲν ὄνου σκιᾶς ἔφη βούλεσθε ἀκούειν, λέγοντος δὲ ὑπὲρ σπουδαίων πραγμάτων οὐ βούλεσθε; [Vit. Dem., 848a] id est Cum in contione dicenti obstreperent Athenienses, ait se breviter illis velle narrare quiddam. At silentio facto, Adulescens, inquit, aestatis tempore asinum mercede conduxerat, ut eo ab urbe Megaram proficiscens uteretur. Porro meridie cum sol acriter aestuaret, uterque cupiebat sub umbram asini succedere. Verum alter alterum arcebat, cum hic diceret asinum conductum esse, non umbram, rursus alter, qui conduxerat, se plenum habere jus responderet. Atque haec locutus discedere parabat. Retinentibus autem Atheniensibus utque reliquam fabulae partem adderet orantibus, Itane, inquit, de asini umbra audire cupitis, de rebus seriis loquentem auscultare non vultis ? Quidam aiunt asinum Athenis non Megaram, sed Delphos fuisse conductum, quod idem apparet ex verbis Demosthenis, qui Delphicam umbram nominat in calce orationis De pace : Οὐκοῦν εὔηθες καὶ κομιδῇ σχέτλιον, πρὸς ἑκάστους καθ᾿ ἕνα οὑτωσὶ ἤδη προσενηνεγμένους περὶ τῶν οἰκείων καὶ τῶν ἀναγκαιοτάτων, πρὸς ἁπάντας περὶ τῆς ἐν Δελφοῖς σκιᾶς νυνὶ πολεμῆσαι, [Phil., 5, 25] id est An non igitur stultum ac vehementer miserum singulos adversus singulos ita commissos de rebus propriis ac maxime necessariis, cum universis de umbra Delphica nunc depugnare ? Apuleius in Asino jocatur ex sese natum. [Met., IX, 42] Usurpavit hoc adagium Menander in Enchiridio, [Coll., 6, 28] et Plato in Phaedro, cum ait oratores imperitos impudenter ac periculose facere, quoties apud plebem imperitam et ipsam, non umbram asini, rem videlicet levem ac nullius momenti, sed turpia pro honestis laudant : Μὴ περὶ ὄνου σκιᾶς, inquit, ὡς ἵππου τὸν ἔπαινον ποιούμενος, ἀλλὰ περὶ κακοῦ ὡς ἀγαθοῦ. [Phaedr., 260c] Procopius in epistola quapiam : Καὶ αὐτὸς δὲ οἶμαι περὶ τῆς τέχνης, ὦ σοφώτατε, τἀναντία φρονῶν σκωμμάτων, ὡς ἔοικε, χάριν ὄνου φασὶ σκιὰν ἐγκαλεῖς, [Epist., 126] id est Ipse etiam, opinor, doctissime, de arte pugnantia cum sentias, deridendi sicut videtur gratia, de asini, quod aiunt, umbra lite moves. Usus est eodem Origenes in praefatione libri tertii quem scripsit adversus Celsum. [Cels., 3, 1] Sed jandudum tempus ut ab asini umbra digrediamur, ne quis jure nos rideat περὶ ὄνου σκιᾶς plus satis curiosos.De quo pugna est nobis ? de asini umbra.