III. 6Pinguis venter non gignit sensum tenuem.xviii
Divus Hieronymus in epistola quadam citat hujusmodi proverbium apud Graecos celebratum : Pinguis venter non gignit sensum tenuem. [Epist.] Quanquam fatetur id elegantius sonare Graece quam Latine. Graecus autem senarius extat apud Graecos hujusmodi :
id estΠαχεῖα γαστὴρ λεπτὸν οὐ τίκτει νόον,
Refert et Galenus contra Thrasybulum velut vulgo jactatum : Καὶ τοῦτο ἁπάντων σχεδὸν ἀνθρώπων ᾄδεται διότι πάντων ἐστὶν ἀληθέστατον, ὡς γαστὴρ ἡ παχεῖα τὸν νοῦν οὐ τίκτει τὸν λεπτόν, [Thras.] id est Et hoc ab omnibus prope hominibus canitur, eo quod omnium verissimum est, quod venter obesus non gignit mentem subtilem. Apud Lacedaemonios infame erat, si quis corpore fuisset vehementer obeso. Agatharchides apud Athenaeum lib. XII. Refert Anclidem ob delicias supra modum corpulentum in contionem adductum fuisse atque illic a Lysandro vehementer objurgatum minimumque abfuisse, quin in exilium ageretur, idque futurum minitatos Lacedaemonios, ni vitam frugalius institueret. Et ibidem Menander de quodam obeso loquitur :Subtile pectus venter obesus non parit.
[Deipn., XII, *] id estΠαχὺς γὰρ ὗς ἔκειτ᾿ ἐπὶ στόμα,
Admonet adagium luxu corporis hebetescere mentis aciem. Quemadmodum scribit etiam Horatius :Obesus etenim sus premebat os viri.
[Serm., II, 2, 77] Plutarchus apud Gellium ostendit pueros multo pastu stupidioris ac tardioris ingenii evadere. [Noct. Att.]Nam corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque praegravat ipsum
Atque affigit humo divinae particulam aurae.