Adagiorum Chiliades

III. 6Post bellum auxilium.xvii

Μετὰ τὸν πόλεμον ἡ συμμαχία, id est Post bellum suppetiae. Quoties serius adhibetur remedium. Refertur a Suida. [Lex.] Est aut certe usurpatum a Diogene Cynico. De quo Laertius hujusmodi fabulam narrat : Adulescens quispiam jactantior nuper uxore ducta titulum hujusmodi inscripsit aedibus suis :

Ὁ τοῦ Διὸς παῖς Καλλίνικος Ἡρακλῆς

Ἐνθάδε κατοικεῖ, μηδὲν εἰσίτω κακόν,

[Vit.] id est Jovis filius Callinicus Hercules hic habitat, ne quid introeat mali. Diogenes adscripsit : Μετὰ τὸν πόλεμον συμμαχία, [Vit.] id est Post bellum auxilium, videlicet indicans jam tunc receptum in eas malum, cum ipse malus immigrasset. Convenit cum Platonico illo, quod alibi commemoravimus, Μετὰ τὸν πόλεμον ἥκειν, [Gorg., 447a] id est Post bellum adesse. Brutus in epistola ad Lycios : Αἱμηχαναὶ ὑμῶν μετὰ τὸν πόλεμον, ὡς ἡ παροιμία, ἐκομίσθησαν, [Epist.] id est Machinae vestrae post bellum, ut habet proverbium, allatae sunt. Item in epistola ad Myrenses : Ἡ γὰρ ἐν πολέμῳ Βραδύτης ἶσον ἔχει τῷ μηδ᾿ ὅλως γενομένῳ τὸ ἄπρακτον, [Epist.] id est Nam tarditas in bello perinde est, ac si nihil omnino sit factum, quod frustra factum est. Quintilianus in declamatione cadaveris pasti duas habet sententias non absimiles proverbio : Quid quod medicina mortuorum sera est ? Quid quod nemo aquas infundit in cineres ? Sic indicat serum remedium, siquidem aegroto mortuo sero venit medicus et aedibus in cinerem redactis sero infunditur aqua.