III. 6. Ranae aquam. xvi

Βατράχῳ ὕδωρ, id est Ranae aquam, subaudiendum ministras. Quid exhibetur, quo vel praecipue gaudet is qui accipit, veluti si quem natura bibacem ad bibendi certamen provoces aut homini loquaculo narrandi materiam et occasionem subministres. Diversum ab illo : Βατράχῳ οἰνοχοεῖς. Recte accommodabitur, ubi quid datur abundanti ; nam ranis affatim est aquae. Apud Athenaeum refertur hoc carmen in Syracusanos :

Οἳ πίνουσι μόνον

Βατράχων τρόπον οὐδὲν ἔδοντες,

id est

Qui absque cibo vivunt ranarum more bibentes.

Theocritus in Ergatinis :

Εὐκτὸς τῷ Βατράχῳ, παῖδες, βίος, οὐ μελεδαίνει

Τὸν τὸ πιεῖν ἐκχεῦντα, πάρεστι γὰρ ἄφθονον αὐτῷ,

id est

O pueri, ranae vita est optabilis, ut quae

Non metuat potans effundere, copia nanque

Larga subest illi.

Pastor taxat parsimoniam Ergodotae, quod sudantibus maligne praeberet potum, qum ranis in otio viventibus liceat bibere quantum libet. Sunt et hodie bibones quidam, qui sibi videntur perire siti, quod non in ipsis doliis habitent. Huic non dissimile est illud : Equum in planitiem, illud autem diversum : Ἀσπάλακα εἰς Κορώνειαν, id est Talpam Coroneam. Est autem Coronea Boeotiae civitas, quae talpam non gignit, et si aliunde inferatur, emoritur. Ita Stephanus, quemadmodum scarabeus in loco Thraciae juxta Olynthum auctore Plinio.

Index Adagiorum