Adagiorum Chiliades

Adagium 2515

III. 6Illo respiciens, sed hic remitte bona.xv

Aeschylus in Ranis Aristophanis cupiens redire ad superos :

Ἐκεῖ φράσαιμ᾿ ἄν, ἐνθαδὶ δ᾿ οὐ βούλομαι,

[Ran.] id est

Dicturus illic, nam hic quidem haud volo eloqui.

Cui Bacchus ad hunc modum respondet :

Μὴ δῆτα σύ γ᾿, ἀλλ᾿ ἐνθαδὶ ἀνίει τἀγαθά,

[Ran.] id est

Minime profecto, quin mage hic profer bona.

Interpres admonet allusum ad paroemiam

Ἐκεῖ βλέπουσα δεῦρ᾿ ἀνίει τἀγαθά,

[Schol. Ran.] id est

Illuc tuens, at huc remitte commoda.

Conveniet, cum aliud prae nobis ferimus, aliud facimus, aut cum aliis adblandimur, in alios re beneficium conferimus. Quidam a Charitibus mutuo sumptum existimant, quarum una a tergo respicit et alteri munus offert arridens alteri.