III. 6. Proba est materia, si probum adhibeas artificem. xiv

A Plauto dictum in Poenulo non sine proverbii specie :

Proba est materia, si probum adhibeas fabrum.

Egregia quidem indoles, si recte instituatur, felix ingenium, si praeceptor contingat idoneus, aut magnificum negotium, si modo scite tractetur. Metaphora notior est, quam ut sit indicanda.

Index Adagiorum