III. 6. Provolvitur ad milvios. viii

Προκυλινδεῖται ἰκτῖνος, id est Adorat milvium. Initio veris prodeunt milvii, qua re laeti tenues, quod jam hieme sint levati, provolvuntur eosque velut adorant. Accommodari potest in eos, qui nova spe gestiunt. Suidas proverbii loco commemorat. Item Juvenalis : Durate atque expectate cicadas. Sumptum est autem ex Avibus Aristophanis προκυλινδεῖσθαι τοῖς ἰκτίνοις, asscribit interpres in eadem docens quatuor parteis anni per aves denuntiari hominibus. Ver attribuit milvis.

Index Adagiorum