III. 6. Caedimus imque vicem praebemus crura sagittis. vi

Persius satyra quarta :

Caedimus imque vicem praebemus crura sagittis,

id est : Vicissim carpimus et carpimur, ridemur et ridemus, mordemus et mordemur, laedimus et laedimur. Sumptum a militia. Ad eundem modum Horatius : Caedimur et totidem plagis consumimus hostem. Plutarchus in commentario De profectu cognoscendo simile adfert metaphoram de sphaera ultro citroque missa ac remissa : Καὶ πεπαύμεθα τοὺς λόγους ὥσπερ ἱμάντας ἢ σφαίρας ἐπιδούμενοι πρὸς ἀλλήλους, quemadmodum alio retulimus loco, proverbio Sphaeram inter se reddere.

Index Adagiorum