III. 6. Priusquam sortiaris, communia devoras. i

Πρὶν λαχεῖν, τὰ κοινὰ κατεσθίεις, id est Priusquam sortitio facta sit, communia devoras. In eum competit, qui non expectata partitione rem invadit. Ductam metaphoram indicat Suidas a conviviis, in quibus antiquitus mos erat e cibis suam cuique portionem distribuere, quemadmodum ex compluribus Homeri locis licet conjicere, apud quem illud oppido quam frequens : Καὶ οὔτις ἐδεύετο δαιτὸς ἐΐσης. Deinde receptum apud nonnullos, ut citra distributionem propositis in commune cibis quisque quantum vellet sumeret. Id quod indicat Plautus : Patinarias struit struices. Hujus rei mentionem facit et Plutarchus in Symposiacis excutiens, utra consuetudo magis probanda videatur. Porro proverbium sumptum est ex Equitibus Aristophanis :

Ἐπεὶ τὰ κοινὰ πρὶν λαχεῖν κατεσθίεις,

id est

Quando publica, antequam illa sortiaris, devoras.

Index Adagiorum