III. 5. Nec aures habeo nec tango. c

Nec aures habere nec tactum proverbio dicebatur, cui in manifestis ab omnibus reclamabatur. Hieronymus in praefatione declamationis De matre et filia reconcilianda (cur autem verear appellare declamationem, cum ipse quodam in loco nominatim hoc argumentum exercitii causa confictum a se subsignificet ?) Posteaquam enim, inquit, arguendo crimina factus sum criminosus et juxta tritum vulgi sermone proverbium jurgantibus et negantibus cunctis nec aures me credo habere nec tango, id est : taceam necesse est et quod audio tangoque, quasi nesciam. Potest videri sumptum ex Aristophanis Thesmophoriazusis : Μήτ᾿ ἀκούω μήτ᾿ ὁρῶ, id est Neque audio neque video.

Index Adagiorum