III. 5. Quod scis, nescis. xcix

Quod scis, nescis. Terentius in Eunucho : Tu pol, si sapis, quod scis, nescias. Idem in Seipsum excruciante : Nescias, quod scis, si sapis. Donatus admonet esse proverbium sumptum a dialecticorum ludis, in quibus hujusmodi quidam scyrpi proponi solent : Facio et non facio, sum amicus et non sum amicus, audio et non audio. Cujus generis etiam initio operis fecimus mentionem admonentes omneis hujusmodi figuras, quae κατ᾿ ἐναντίωσιν sumuntur, ad proverbiorum cognationem pertinere. Quale est et Plautinum illud : Ubi sum, ibi non sum. Hoc jam prima, quod aiunt, fronte videtur aenigma. Sed interpretatur : Ubi non sum, ibi est animus. Itaque proverbio certam in tacendo fidem significamus, dum quis, quod scit, perinde continet ac dissimulat, quasi nesciat.

Index Adagiorum