Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 2485

III. 5.Siphniassare.lxxxv

Σιφνιάζειν, id est Siphniassare. Suidas indicat proverbio dici solere pro eo, quod est manum admovere postico. [Lex.] Sumptum esse a moribus Siphniorum, qui libidinis causa id factitare consueverint. Est autem Siphnus insula quaepiam, haud procul a Creta, cui quondam nomen fuerit Merope, vel hoc nobilis elogio, una e Cycladibus. Refert eam et Plinius libro quarto, cap. XII. [Hist. Nat.] Proverbium indicat et Stephanus. [Ethn., Meineke p. 573 « Σίφνος »]