III. 5. Sine pennis volare haud facile est. lxxxiv

Manet etiam hodiernis temporibus vulgo celebre, quod est in Poenulo Plautina, Sine pennis volare haud facile est. Idem in Asinaria :

Defraudem te ego ? Age sis, sine pennis vola.

Locum habet, cum deesse significamus adminicula, sine quibus negotium peragi non possit. Reperitur apud idoneos auctores accidere alas pro eo, quod est adimere materiam facultatemque conandi quippiam, et addere alas. Horatius simili forma dixit decidere pennas :

Unde simul primum me dimisere Philippi,

Decisis humilem pennis.

Et Cicero ad Atticum libro quarto : Qui mihi pennas inciderant, nolunt easdem renasci. Idem in Academicis dixit incidere nervos pro adimere vires. Cognatum est illi, quod alibi retulimus, Εἰς πῦρ ξαίνειν, id est Ignem dividere. Quod pro impossibili retulit Plato libro De legibus VI. : Ὀλίγου δὲ ποιεῖν τὸν νομοθέτην τὸ τῶν παιζόντων, εἰς πῦρ ξαίνειν, id est Ut propemodum legum conditor faciat, quod solent, qui ludunt in ignem impingentes ictum, hoc est inaniter laboret, quod ignis mox in se coeat. Ejus generis est illud apud Platonem in Eryxia : Καταμαθὼν δὲ αὐτὸν ἐγὼ ὅτι ἴσον εἴη πεῖσαι, ὅπερ ἂν τὸ λεγόμενον λίθον ἑψῆσαι, id est Ubi cognovissem tale esse hominis ingenium, ut illi suadere nihil aliud fuerit quam lapidem decoquere. Haec fateor aliis locis tempestivius potuisse dici, sed non omnia locis omnibus occurrunt.

Index Adagiorum