III. 5. Sibi canere. lxxx

Ἑαυτῷ ψάλλειν, id est Sibi ipsi canere, dicitur, qui non ad alienum arbitrium facit quippiam, sed animo obsequens suo. In Platonis Convivio jubent tibicinam sibi ipsi canere. Et cantor quispiam, Antigenidas opinor, jubet discipulum, quod populo non admodum gratus esset, sibi canere et Musis. M. Tullius in Bruto  : Id enim est summi oratoris summum oratorem populo videri. Quare tibicen Antigenidas dixerit discipulo sane frigenti ad populum : Mihi cane et Musis ; ego huic, Brute, dicenti, ut solet, apud multitudinem Mihi cane et populo dixerim. Divus Hieronymus ad Ismeniam refert, hujus, ni fallor, discipulum. Atque is non jussus est sibi canere, sed praeceptori, qui poterat judicare.

Index Adagiorum