III. 5. Simia barbata seu caudata. lxxix

Πίθηκος πώγων᾿ ἔχων, id est simia barbam portans. Aristophanes ἐν Ἀχαρνεῦσιν· Ὦ πίθηκε τὸν πώγων᾿ ἔχων. Interpres admonuit allusum esse ad illud Archilochium : Τοιήνδ᾿, ὦ πίθηκε, τὴν πυγὴν ἔχων, id est Talem, o simia, caudam habens. Dici solitum de ridiculis. Regulus Rusticum Stoicorum simium dixit contumeliae gratia, ut refert Plinius in epistolis, opinor, quod barba et pallio Stoicum ageret verius quam moribus. Idem Aristophanes alio quodam loco quosdam δημοπιθήκους appellat, quasi populi simias. Est autem hoc animal natura γελωτοποιὸν nec in alium usum videtur natum, qum nec valeat ad esum ut oves nec ad aedium custodiam ut canes nec ad onera gestanda ut equi. Athenaeus libro decimoquarto narrat Anacharsim philosophum, genere Scytham, cum in convivium inducerentur homines ad risum movendum edocti, solum omnium non risisse. Tandem, cum inducerentur simiae, coepit ridere. Rogatus causam Hae, inquit, natura sunt γελωτοποιοί, illi fingunt.

Index Adagiorum