III. 5. Sedens columba. lxxviii

Ἡμένη πελειάς, id est Sedens columba. Suidas proverbii titulo commemorat indicatque dici solitum de supra modum mansuetis ac simplicibus. Nam columbae, cum avolant, fallunt caeteras pernicitate volatus. Cum sedent, nihil mitius aut simplicius. Neque quicquam habent, quo se tueantur adversus milvios et accipitres praeter alarum velocitatem. Mihi videtur dici posse et in eos, qui simplicitatem simulant, quo magis imponant, propterea quod mos sit aucupibus exoculatam columbam in reti ponere, quae subsultans caeteras columbas alliciat. Ea Graecis dicitur παλεύτρια a verbo παλεύειν, quod est seducere sive in laqueum illicere. Aristophanes in Avibus de columbis loquens :

Καὶ ἐπαναγκάζει παλεύειν δεδεμένας ἐν δικτύῳ,

id est

Et cogit paleutriam agere alligatas in reti.

Vide, lector, num legendum sit ἡμμένη, id est illaqueata, id enim patitur, quo fallat alias.

Index Adagiorum