III. 5. Perdere naulum. lxxvi

Juvenalis in satura, cui initium Stemmata quid faciunt :

Praeconem, Chaerippe, tuis circumspice pannis,

Cum Pansa eripiat ; quicquid tibi Nacta reliquit,

Jamque tace ; furor est post omnia perdere naulum.

Domitius Calderinus, ut inter recentiores haudquaquam malus auctor, admonet proverbium esse in eum, qui, cum multa amiserit, reliquum etiam velit perdere. Sumptam autem metaphoram a mercatoribus, qui, cum navigant, si minus quantum cupiunt lucrari possunt, student, ut saltem recuperent ex mercibus divenditis, quantum pro vectura navali soluerunt. Aristippus interrogatus a quodam, num esset ubique, ridens : Οὔκουν, ἔφη, παραπόλλυμι τὸ ναῦλον, εἴ γε πανταχοῦ εἰμι, id est Naulum igitur non perdo, inquit, si quidem ubique sum. Refertur a Plutarcho in commentario cui titulus Ὅτι διδακτὴ ἡ ἀρετή.

Index Adagiorum