III. 5. Surda testimonia. lxxv

Κωφαὶ μαρτυρίαι, id est Surda testimonia, dicuntur, quae feruntur per tabulas, propterea quod hae rogatae nihil respondeant. Ut non discrepet ab illo : Muti magistri. Unde surdis agere testimoniis proverbio dicuntur, qui vel procul absentes vel vita defunctos modo citant, ne queant deprehendi.

Index Adagiorum