III. 5. Sutorium atramentum. lxxiv

M. Tullius libro Epistolarum nono ad Paetum : Jam pater ejus accusatus est a M. Antonio, sutorio atramento absolutus putatur. Subesse videtur proverbium. Sentit, opinor, hominem absolutum fuisse judicum corruptela non citra infamiam. Est enim hujusmodi sutorium atramentum, ut neque magnopere atram imprimat notam neque nullam tamen illinat maculam. Infamiam enim atramenti symbolo poetae significant, ut Horatius : Hic nigrae succus loliginis, haec est / Erugo mera. Is quidem succus quidam est, quem plerisque mollium piscium, maxime sepiis, inesse scripsit Aristoteles libro De partibus animalium quarto ; eum tunica contineri membranea, emitti vero fistula quadam ; quem effundunt in metu et aquam infuscant, ne queant deprehendi. Rursus Horatius :

Sed veluti tractata notam labemque remittunt

Atramenta, fere scriptores carmine foedo

Splendida facta linunt.

Caeterum, quod Graeci chalcanthum appellant, Cornelius Celsus fere vertit sutorium atramentum, cujus frequenter meminit in Medicinis, praesertim libro quinto. Colligitur ex aere. Unde Graecis nomen χάλκανθος, quasi dicas flos aeris. Unde suspicor magis dici maculam, quam aegre possis diluere. Nam atramentum, quod scriptorium vocant, facilius diluitur nec inhaeret corio. Plinius in epistola simili figura dixit : Vitelliana cicatrice stigmosum.

Index Adagiorum