Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 247

I. 3In aurem dicere.xlvii

Εἰς οὖς λέγειν, id est In aurem dicere, vel hodie vulgo dictitant pro eo quod est : clanculum ac secreto committere. Translatum ab iis, qui propius admoti ad aurem insusurrant, quae nolint ab aliis exaudiri. Unde est illud apud Homerum aliquoties :

Ἄγχι σχὼν κεφαλήν, ἵνα μὴ πευθοίατο ἄλλοι,

[Od., I, 157] id est

Admoto capite, reliqui ne audire valerent.

Horatius in Sermonibus : In aurem / dicere nescio quid puero. [Serm., I, 9, 9] Euripides in Ione :

Δεῦρ᾿ ἔλθ᾿· ἐς οὖς γὰρ τοὺς λόγους εἰπεῖν θέλω,

[Ion, 1521] id est

Accede, in aurem ut quae volo tibi eloquar.

Lucianus in Gallo : Πρὸς οὖς τισι τῶν Συρακουσίων κοινολογούμενος, [Gal., 25] id est Ad aurem cum Syracusanis quibusdam communicans. Huc pertinet et illud Evangelicum : Et quae in aurem audistis, praedicate super tecta, [Matth., 10, 27] id est quae secretis colloquiis accepistis, palam praedicate.