III. 5. E tribus malis unum. lxix

Τῶν τριῶν κακῶν ἕν, id est Trium malorum unum. Suidas proverbium indicat apud Menandrum extitisse. Sumptum autem a Theramene, qui cuidam e tribus malis unum indixerit, e quibus quod vellet eligeret. Unde et Aristophanes apud eundem Suidam in Triphalete :

Ἐγὼ γὰρ ἀπο Θηραμένους δέδοικα τὰ τρία ταῦτα,

id est

Ego enim a Theramene metui tria haec.

Quae sint autem ea tria, quaere in proverbio Τὰ τρία τῶν εἰς θάνατον. Id usurpavit Alexander in Aepolis. Aristides ait oraculum solere tradi obsignatum, quod qui solveret, prius quam fas esset, unum e tribus malis manebat, aut oculorum orbatio aut manus aut linguae jactura. Sunt qui dicant iis, qui sententia capitali damnati fuissent, tria solere deferri, gladium, laqueum et aconitum.

Index Adagiorum