III. 5Fumantem nasum ursi ne tentaveris.lxvii
Proverbii speciem habet et illud apud Martialem :
[Epigr.] Admonet non esse tentandos, qui possint nocere. Consimili modo Synesius in Encomio Calvitii scripsit canem naribus prendere pro eo quod est provocare mordacem et nociturum ; hac parte corporis icta potissimum ursos irritari docent bestiarii.Rabido nec perditus ore
Fumantem nasum vivi tentaveris ursi.
Sit placidus licet et lambat digitosque manusque,
Si dolor et bilis, si justa coegerit ira,
Ursus erit, vacua dentes in pelle fatiges.