III. 5. Vixit, dum vixit, bene. lxvi

Vixit, dum vixit, bene. Est in Hecyra Terentiana. Proverbiale fuisse vel senex indicat rogans, num praeter unam sententiam nihil attulisset. Convenit in eos, qui molliter ac suaviter vivunt atque ita faciunt sumptus, ut non multum juvent heredem. Est autem amphibologia in verbo vivere, quod interdum simpliciter vivere est, interdum genialiter vitam agere. Ut apud Catullum :

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus .

Index Adagiorum